Alma Redemptoris Mater

Traditional

(Sung from First Sunday of Advent
until the Feast of the Acsentation of the Lord or February 2)

Alma Redemptoris Mater, quae pervia caeli
Porta manes, et stella maris, succurre cadenti,
Surgere qui curat, populo: tu quae genuisti,
Natura mirante, tuum sanctum Genitorem
Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore
Sumens illud Ave, peccatorum miserere.

(From the first Sunday of Advent until Christmas Eve.')
V. Angelus Domini nuntiavit Mariae
R. Et concepit de Spiritu Sancto.
Oremus
Gratiam tuam quaesumus,
Domine, mentibus nostris infunde;
ut qui, angelo nuntiante,
Christi Filii tui lncarnationem cognovimus,
per passionem ejus et crucem,
ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

(From First Vespers of Christmas until the Presentation:)
V. Post Partum Virgo inviolata permansisti.
R. Dei Genitrix, intercede pro nobis.
Oremus
Deus, qui salutis aeternae beatae
Mariae virginitate foecunda humano generi
praemia praestitisti: tribue, quaesumus,
ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus,
per quam meruimus,
Auctorem vitae suscipere
Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum. Amen.

No comments:

Post a Comment