Panis Angelicus

St Thomas Aquinas

Panis Angelicus fit panis hominum,
Dat panis caelicus figuris terminum.
O res mirabilis! Manducat Dominum

Pauper, servus et humilis.

Te trina Deitas unaque poscimus,
Sic nos tu visita, sicut te colimus;
Per tuas semitas duc nos quo tendimus

Ad lucem quam inhabitas.

Amen.

No comments:

Post a Comment