Ave Regina Caelorum

(Sung after February 2 until Easter Sunday)

Ave, Regina Caelorum,
Ave, Domina Angelorum:
Salve, radix, salve, porta
Ex qua mundo qu est orta:
Gaude, Virgo gloriosa,
Super omnes speciosa,
Vale, o valde decora, , -
Et pro nobis Christum exora.

V. Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos.

Oremus
Concede, misericors Deus,
fragilitati nostrae praesidium:
ut, qui sanctae Dei Genitricis memoriam agimus;
intercessionis eius auxilio,
a nostris iniquitatibus resurgamus.
Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

No comments:

Post a Comment