Veni Creator Spiritus, mentes tuorum visita:
Imple superna gratia, quae tu creasti pectora.
Quidiceris Paracilitus, altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, caritas, et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere, digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris, sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus, infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis, virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius, pacemque dones protinus:
Ductore sic te praevio, vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem, noscamus atque Filium
Te que utriusque Spiritum, credamus omni tempore.
Dec Patri sit Gloria, et Filio, quia mortuis,
Surrexit, ac Paraclito, in saeculorum saecula. A -men.
No comments:
Post a Comment